Psalms 80

AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicae congregationi. etc. CASS. Quia secundum historiam Judaeis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. Asaph, proposita sibi imagine cujusdam solemnitatis, electos ad celebritatem incitat. AUG. Verba Dei, ut humani actus conveniant in unam societatem: haec enim est pax Jerusalem, haec est ratio dati et accepti; unde Apostolus: I Cor. 9.. AUG. Hucusque ad partitionem, vel ad litteram, simpliciter de Judaeis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. AUG. et annuntiate, etc., usque ad unde Isaias: etc. CASS. In initio mensis jussi sunt Judaei tuba canere, id est, in initio novae lunae, quod et festum tubarum dicitur, quod celebrabant in memoriam istius rei, quod Dominus ostendit Abrahae arietem inter vepres haerentem, quem pro Isaac immolavit. etc. ID. Ideo tuba canendum, quia lex data est Judaeis per Moysen, et quia judex futurus est. AUG. Gentes sunt Joseph, etc., usque ad ubi debebat habere cor. AUG. Quibus oneribus, id est, servili opere. Peccata servilia opera sunt, juxta illud: Joan. 8.. ID. In immunditiis peccatorum, in terrenis operibus et lutosis. etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, imputantur eis beneficia Dei, ut gravior aestimetur offensa. AUG. Ut corde credas ad justitiam. ut ore fiat confessio ad salutem. etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Haec est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquae populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut haedum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Luc. 2., ut Judaei contradixerunt titulo crucis CASS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium, jam de amurca, quod dicitur ad cavendum, hic arguuntur reprobi. Ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus dubitet. Deinde quid velit eum intelligere, subdit: Israel si me audieris, vocando eum Israel, familiarem sibi significat, et ad jussa invitat. in corde tuo. ubi veritas, non falsitas debet esse. ne verbum Patris putetur sub tempore. qui nomine, non essentia. Pene par est scelus recentem Deum putare, et idolis servire. etc. AUG. Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthaeorum. Samson interpretatur eorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: Sap. 5.. Et alibi: Malac. 4.. Vulpes sunt insidiosi, maxime haeretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quae sunt vasa contumeliae. Factis propriis indicatur Deus. . Et si implevi ora Prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt, unde digna ultio: quia etc. . CASS. Si Deo resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit. etc. AUG. Haec item Propheta. Non per agentes promissa: hoc non pagani, quia nihil promiserunt. etc. AUG. Ad litteram, vel manna, vel corpore Christi, vel spirituali intellectu.
Copyright information for VulgGlossa